C. IX. Anastasius a Deo reprobatus, nutu diuino percussus est.
Anastasius II., natione Romanus, fuit temporibusTeoderici regis. Eodem tempore multi clerici se
a communione ipsius abegerunt, eo quod communicasset
sine concilio episcoporum uel presbiterorum et clericorum
cunctae ecclesiae catholicae diacono Tessalonicensi,
nomine Fotino, qui communicauerat Acatio; et quia
occulte uoluit reuocare Acatium et non potuit, nutu
diuino percussus est.
Hinc etiam de Maximo Episcopo in Constantinopolitana
Sinodo statutum est: [c. 6.]