DISTINCTIO XLI.
GRATIANUS.I. Pars. Ecce, quibus oporteat sacerdotem esse ornatum
moribus. Scilicet preterea oportet illum esse ornatum in exterioribus,
habitu uidelicet et incessu: habitu, ut nec fulgidis, nec
sordidis se uestibus ornet. Ut enim ait Ieronimus nec affectatae
sordes, nec exquisitae deliciae laudem pariunt, quod tam de
uestibus, quam de cibis intelligendum est.
Unde Augustinus ait in libro [III.] de doctrina Christiana:
[cap. 12.]