Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIX. Ciborum deliciae, si superhabundauerint ledunt.

Item Ieronimus. [aduersus Iouinianum, lib. II.]
Ne tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere,
aut comestos partos magno et perditos labore doleamus.
Holerum et pomorum ac leguminum et facilior
apparatus est, et arte inpendiisque coquorum non indiget, et
sine cura sustentat humanum genus, moderate sumptus
(quia nec auide deuoratur quod irritamenta gulae non
habet) et leuiori digestione decoquitur. Nemo enim
uno et duobus cibis hisque uilibus usque ad inflationem
uentris oneratur, que diuersitate carnium et saporis
delectatione concipitur. Cum uariis nidoribus
fumant patinae, ad usum sui explenda esurie quasi
captiuos trahunt. Unde et morbi saturitate nimia concitantur,
multique inpatientia gulae uomitu remediantur,
et quod turpiter ingesserunt turpius egerunt. Ypocrates
in aphorismis epidemiis docet, crassa et obesa,


que crescendi mensuram inpleuerint, nisi cito sanguinis
ablatione inminuantur, in paralisim et pessima morborum
genera erumpere, et idcirco esse necessariam demptionem,
ut rursus habeant in que possint crescere; non
enim manere in uno statu naturam corporum, sed aut
crescere semper, aut decrescere, nec posse uiuere animal,
nisi crescendi capax sit. Unde et Galienus uir
doctissimus Ypocratis interpres athletas, quorum uita et
ars sagina est, dicit in exhortatione medicinae, nec uiuere
posse diu, nec sanos esse, animasque ita nimio sanguine
et adipibus quasi luto inuolutas, nichil tenue, nichil celeste,
sed semper de carnibus, eructuare, et uentris ingluuie
cogitare.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1419/1420
Gehe zu Spalte: