Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVIII. Ciborum temperantia salutem, abundantia contrarium parit.

Item Iohannes Os aureum. [hom. XXIX. ad c. 12.
ep. ad Hebr.]
Nichil enim sic iocundum est, sicut cibus bene digestus
aut decoctus. Nichil sic salutem, nichil sic sensuum
acumen operatur, nichil sic egritudinem fugat, sicut moderata
refectio; sufficientia quippe cum nutrimento et
sospitatem simul procreat et uoluptatem; ex habundantia
uero morbum facit et molestias ingerit, et egritudines
generat et facit. Quod enim facit fames, hoc etiam
plenitudo ciborum; magis autem multo peiora.
Fames quippe in paucis diebus aufert hominem et liberat
ex hac uita penali; excessus uero ciborum consumit et
conputrescere facit corpus humanum et macerat egritudine
diuturna, et tunc cum morte crudeli consumit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1419/1420
Gehe zu Spalte: