Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. De obseruatione Quadragesimae.

Item ex omelia Gregorii Papae.
V. Pars. Quadragesima summa obseruatione est obseruanda,
ut ieiunium in ea, (preter dominicos dies, qui
de abstinentia subtracti sunt), nisi quem infirmitas inpedierit,
nullatenus soluatur, quia ipsi dies decimae sunt anni.
A prima igitur dominica Quadragesimae usque in Pasca Domini
sex ebdomadae conputantur, quarum uidelicet dies
quadraginta et duo fiunt, e quibus dum sex dies dominici
abstinentiae subtrahuntur, non plus in abstinentia, quam
triginta et sex dies remanent. Verbi gratia, si per
LXV. dies annus uoluitur, et nos per XXXVI.
dies affligimur, quasi anni decimas Deo damus. Sed ut
sacer numerus XL. dierum adinpleatur, quem Saluator
noster sacro ieiunio consecrauerat, IV. dies prioris
ebdomadae ad supplementum XL. dierum tollantur, id
est quarta feria, que caput ieiunii subnotatur, et quinta
feria sequens, sexta, et sabbatum. Nisi istos dies
IV. superioribus XXXVI. adiunxerimus, XL. dies in abstinentia
non habemus. Iubemur etiam ab omnipotenti
Deo omnium bonorum nostrorum decimas dare.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1415/1416
Gehe zu Spalte: