Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. De eodem.

In die Resurrectionis usque in sabbatum in albis, et
in die Pentecostes usque in sabbatum eiusdem III.
psalmos tantum ad nocturnos, tresque lectiones antiquo
more canimus et legimus. Omnibus diebus aliis per
totum annum, si festiuitas est IX. lectiones dicimus.
Aliis uero diebus XII. psalmos, et III. lectiones recitamus.
In dominicis diebus XVIII. psalmos (excepto die Pascae
et Pentecostes) et IX. lectiones celebramus. Illi autem,
qui in diebus cottidianis tres tantummodo psalmos, et
III. lectiones celebrare uolunt, non ex regula sanctorum
Patrum, sed ex fastidio conprobantur hoc
facere. Nos autem et ordinem Romanum inuestigantes
et antiquum morem nostrae ecclesiae, imitantes antiquos
Patres, statuimus fieri sicut superius prenotauimus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1415/1416
Gehe zu Spalte: