Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. Manus inpositionis sacramentum dignius est sacramento baptismi.

Idem Hispaniarum episcopis.
De his uero, super quibus rogastis uos informari,
id est: utrum maius sit sacramentum manus inpositionis
episcoporum, aut baptismus? scitote, utrumque
magnum esse sacramentum, et, sicut unum maioribus, id
est summis pontificibus est accomodatum, quod a minoribus
perfici non potest, ita et maiori ueneratione uenerandum
et tenendum est. Sed ita coniuncta sunt hec duo sacramenta,
ut ab inuicem nisi morte preueniente nullatenus possint
segregari, et unum sine altero perfici non potest.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1413/1414