Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Quid conferat Spiritus sanctus in baptismate, quid in confirmatione.

Item Melciades Papa. [in ep. ad Episc. Hisp., c. 2.]
Spiritus sanctus, qui super aquas baptismi salutifero
descendit lapsu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam,
in confirmatione augmentum prestat ad gratiam.
Et quia in hoc mundo tota etate uicturis inter inuisibiles
hostes et pericula gradiendum est, in baptismo regeneramur
ad uitam, post baptismum confirmamur ad
pugnam; in baptismo abluimur, post baptismum roboramur.
Et quamuis continuo transituris sufficiant regenerationis
beneficia, uicturis tamen necessaria sunt confirmationis
auxilia. Regeneratio per se saluat mox in pace
beati seculi recipiendos; confirmatio armat et instruit ad
agones mundi huius et prelia reseruandos. Qui autem post
baptismum cum acquisita innocentia inmaculatus ad mortem
peruenit, confirmatur morte, quia iam non potest
peccare post mortem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1413/1414
Gehe zu Spalte: