Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CXVIII. De his, qui ex industria bis baptizantur.

Item Felix Papa. [III., epist. I. c. 2. et seqq.]
Eos, quos episcopos, presbiteros uel diaconos fuisse
constiterit, et seu optantes forsitan, seu coactos lauacri illius
unici claruerit fecisse iacturam, usque ad exitus sui
diem in penitencia (si resipiscunt) iacere conuenit,
nec orationi non modo fidelium, sed nec catecuminorum
quidem omnimodis interesse; quibus laica tantum
conmunio in morte reddenda est. §. 1. De clericis
autem, et monachis, et puellis Dei, aut secularibus,
seruari precipimus hunc tenorem, quem Nicena sinodus
inter eos, qui lapsi sunt uel fuerint, seruandum esse
constituit: ut scilicet, qui nulla necessitate, nullius rei timore
atque periculo, se, ut rebaptizarentur, hereticis inpie
dederunt, si tamen eos ex corde peniteat, tribus annis
inter audientes sint; septem uero subiaceant inter
penitentes manibus sacerdotum; duobus etiam
oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed
tantummodo popularibus in oratione socientur, nec confundantur
Deo colla submittere qui eum non timuerunt
abnegare. §. 2. Pueris autem, quibus, quod
adhuc inberbes sunt, a pubertate uocabulum est, seu
clericis seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia
suffragatur etatis, aliquamdiu sub manus inpositione
detentis reddenda est conmunio, nec eorum exspectanda
penitencia, quos excipit ad cohercionem
censura.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1397/1398
Gehe zu Spalte: