C. CXVII. De his, qui ignoranter bis baptizantur.
Item ex Penitenciali Theodori.XXIII. Pars. Quis bis ignoranter baptizati sunt,
non indigent pro eo penitere, nisi quod secundum canones
ordinari non possunt, nisi magna aliqua cogat necessitas.
Qui autem non ignari baptizati sunt iterum, quia
quasi iterum crucifixerunt Christum, per septem
annos peniteant quarta et sexta feria, et tres Quadragesimas.
Si pro uicio aliquo fecerint, similiter. Si
pro mundicia putauerint, tres annos similiter
peniteant.