C. CXIII. De eodem.
Idem. [epist. XC. al. XCII. ad Rusticum c. 16.]Si nulla extant indicia inter propinquos et familiares,
nulla inter clericos aut uicinos, quibus hi, de quibus
queritur, baptizati fuisse doceantur, agendum est, ut renascantur,
ne manifeste pereant, in quibus, quod non ostenditur
gestum, nulla ratio sinit ut uideatur iteratum.
Qui autem possunt meminisse, quod ad ecclesiam ueniebant
cum parentibus, possunt recordari, an quod
eorum parentibus dabatur acceperint. Sed si hoc
etiam ab ipsa memoria alienum est, conferendum eis
uidetur quod collatum esse nescitur, quia non temeritas
interuenit presumptionis, ubi est diligentia pietatis.