Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CXII. De eodem.

Item Leo Papa Rauennae Episcopo Leoni.
[epist. XXXV. c. 1.]
Cum itaque baptismi sui nichil recordetur qui
regenerationis est cupidus, nec alter attestari de eo
possit, qui sciat consecratum, nec ille, qui consecratur.
Scimus quidem, inexpiabile esse facinus, quociens iuxta
hereticorum dogmata contra sanctorum Patrum instituta
cogitur aliquis lauacrum, quod regenerandis semel
tributum est, bis subire, apostolica reclamante sentencia,
que nobis unam predicat in Trinitate deitatem, unam in
fide confessionem, unum in baptismate sacramentum. Sed
in hoc nichil simile formidatur, quoniam non potest in
iterationis crimen uenire quod factum esse nescitur omnino.
Atque ideo, quociens persona talis inciderit, solicita
primum examinatione discutite, et longo tempore (nisi forte
supremus finis inmineat) indagate, utrum nemo penitus
sit, qui testimonio suo iuuare possit ignorantiam nescientis,
et, cum constiterit, hunc, qui baptismatis indiget sacramento,
sola inaniter suspicione prohiberi, accedat intrepidus ad
consequendam gratiam, cuius in se nullum scit esse uestigium,
nec uereamur huic ianuam salutis aperire, quam numquam
docetur ante ingressus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1393/1394
Gehe zu Spalte: