C. XCIV. De Iudeis plerisque frequenter ad Iudaismum redeuntibus.
Item ex Concilio Tolletano V. [c. 58.]Plerique ex Iudeis, qui dudum ad Christianam fidem promoti
sunt, nunc blasphemantes Christum non solum
Iudaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam abhominandas
circumcisiones exercere. De quibus consultu
piissimi ac religiosissimi domini nostri Sisemandi
regis hoc sanctum decreuit concilium, ut huiusmodi
transgressores pontificali auctoritate correcti ad
cultum Christianae dignitatis reuocentur, ut quos
propria uoluntas non emendat animaduersio sacerdotalis
coherceat. Eos autem, quos circumciderunt, si filii
eorum sunt, a parentum consortio separentur; si
serui, pro iniuria corporis sui libertati tradantur.