Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XCIII. Quot mensibus Iudei inter catecuminos habeantur.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 34]
XVIII. Pars. Iudei, quorum perfidia frequenter ad
uomitum redit, si ad leges catholicas uenire uoluerint,
octo menses inter catecuminos ecclesiae limen introeant,
et, si pura fide uenire noscuntur, tunc demum
baptismatis gratiam mereantur. Quod si casu aliquo
periculum infirmitatis intra prescriptum tempus incurrerint,
et desperati fuerint, baptizentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1391/1392
Gehe zu Spalte: