Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XCI. Quare candida uestis traditur Christianis.

Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 29.]
Post baptismum traditur Christiano uestis candida,
que significat innocentiam et puritatem Christianam,
quam post ablutas ueteres maculas studio sanctae
conuersationis inmaculatam seruare debet ad representandum
ante tribunal Christi. Cuncti uero renati albis
induuntur uestibus ad misterium resurgentis ecclesiae
Item: §. 1. Utuntur baptizati albis uestibus, ut


quorum primae natiuitatis faciem uetusti erroris pannus
fuscauerat habitus secundae regenerationis gloriae
preferat indumentum. Tegitur enim post sacram unctionem
caput eius mistico uelamine, ut intelligat, se diademate
regni et sacerdotali dignitate potiri.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1391/1392
Gehe zu Spalte: