C. XC. Quare unguentum super caput baptizati ponatur.
Item. [in lib. III. de sacramentis c. 1. et 2.]Accepisti misterium, hoc est unguentum supra
caput. Quare supra caput? quia sapientis sensus in
capite eius. [c. 2.] §. 1. Sequitur spiritale signaculum,
quod audistis legi hodie, quod post
fontes superest, quo perfectio fiat, quando ad inuocationem
sacerdotis Spiritus sanctus infunditur.