Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LXXXIII. In inuocatione Trinitatis tertio in baptismate mergere debemus.

Item Zacharias Papa Bonifatio Episcopo. [in epist.,
cuius initium: "Sacris liminibus"]
XVI. Pars. In sinodo Anglorum decretum, et firmissime
preceptum, et diligenter demonstratum esse dinoscitur,
quod quicumque sine inuocatione Trinitatis
mersus fuisset, sacramentum regenerationis non haberet.
Quod omnino uerum est, quia, si mersus in fonte baptismatis
quis fuerit sine inuocatione Trinitatis, perfectus
Christianus non est, nisi in nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti fuerit baptizatus. §. 1. Hoc quoque obseruari
sacerdotes in supradicta sinodo uoluerunt,
ut qui uel unam de Trinitate personam in baptismo non


nominaret, illud baptisma uerum esse non posset.
Quod pro certo uerum est, quia, qui unum ex sancta
Trinitate confessus non fuerit nomen, perfectus Christianus
esse non potest. Qui enim confitetur Patrem et
Filium, si confessus non fuerit Spiritum sanctum, neque
Patrem habet, neque Filium; et qui confessus fuerit Patrem
et Spiritum sanctum, et Filium non fuerit confessus, neque
Patrem habet, neque Spiritum sanctum, sed uacuus est a
diuina gratia.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1389/1390