Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXXII. De his, qui in Christi nomine semel tantum merguntur

Item Pelagius Gaudentio Episcopo.
Multi sunt, qui in nomine Christi solummodo una etiam
mersione se asserunt baptizari. Euangelicum uero
preceptum, ipso Deo Domino et saluatore nostro
Iesu Christo tradente, nos ammonet, in nomine Trinitatis,
trina etiam mersione sanctum baptisma unicuique tribuere,
dicente Domino nostro Iesu Christo discipulis suis
"Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1389/1390
Gehe zu Spalte: