Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXII. Verba erroris per inpericiam prolata non inpediunt aquae sanctificationem.

Item Augustinus de unico baptismo, libro VI. [c. 25.]
XII. Pars. Si non sanctificatur aqua, cum aliqua
erroris uerba per inpericiam precator refundit, multi
non solum mali, sed etiam boni fratres in ipsa ecclesia
non sanctificant aquam. Multorum enim preces emendantur
cottidie, si doctoribus fuerint recitatae, et multa in eis
repperiuntur contra fidem catholicam. Numquid, si manifestetur
aliquos baptizatos, cum illae preces dictae fuissent
super aquam, iubentur denuo baptizari? Quid ita?
quia plerumque precis uicium superat precantis affectus,


quia illa cetera uerba euangelica, sine quibus non
potest baptismus consecrari, tantum ualent, ut per illa sic
euacuentur quecumque in prece uiciosa contra regulam fidei
dicuntur, quemadmodum demonium Christi nomine excluditur.
Nam utique hereticus, si afferat precem uiciosam,
nec bonum habet karitatis affectum, quo possit illa
superari inpericia (et ideo similis est ei, quicumque in
ipsa catholica inuidus, inmundus uel maliuolus est,
qualis arguit hic Ciprianus), afferat etiam, ut
fieri solet, aliquam precem, in qua loquatur contra regulam
fidei, (multi quippe irruunt in preces non solum ab inperitis
loquacibus, sed etiam ab hereticis conpositas, et, per ignorantiae
simplicitatem non ea ualentes discernere, utuntur
eis arbitrantes, quod bonae sint), nec tamen quod in eis peruersum
est euacuat illa, que ibi recta sunt, sed ab eis potius
euacuatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1385/1386
Gehe zu Spalte: