Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXI. Quomodo fontem baptismi Trinitatis presentia consecrat.

Item Ambrosius in libro [II.] de sacramentis. [c. 5.]
Venit sacerdos, ad fontem, dicit precem, inuocat nomen
Patris, et Filii et Spiritus sancti, utitur uerbis celestibus.
Celestia sunt uerba, que sunt Christi. Presentia Trinitatis
adest; operatur sermo eternus; et ibi descendit
Spiritus sanctus, primo descendit quasi columba, ut increduli
uocarentur ad fidem. In principio signum debuit
esse: in posterioribus perfectio. Apostolis enim
Spiritus sanctus datus est in linguis igneis propter incredulos;
nobis autem in plenitudine iam ecclesiae non per
signa, sed per fidem ueritas est colligenda.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1385/1386
Gehe zu Spalte: