Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLV. Extra ecclesiam baptismus accipi potest, sed non prodest.

Item Augustinus.
Ecclesia paradiso conparata indicat nobis, posse quidem
baptismum eius homines etiam foris accipere, sed
salutem beatitudinis extra eam neminem uel percipere,
uel tenere. Non enim in Mesopotamia uel
Egypto, quo illa flumina peruenerunt, est felicitas uitae, que
in paradiso conmemoratur. Sic ergo baptismus ecclesiae
potest esse extra ecclesiam, munus autem bonae
uitae non nisi intra ecclesiam repperitur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1379/1380
Gehe zu Spalte: