Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XLIV. Quomodo recipiantur in ecclesia qui in nomine Trinitatis apud hereticos baptizantur.

Item Gregorius Quirico Episcopo, et ceteris in
Hyberia Episcopis. [lib. IX. epist. 61.]
Ab antiqua Patrum institutione didicimus, ut qui
apud heresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad
sanctam ecclesiam redeunt, aut unctione crismatis, aut
inpositione manus, aut sola professione fidei ad sinum
matris ecclesiae reuocentur. Unde Arrianos per inpositionem
manus occidens, per unctionem uero sancti crismatis
ad ingressum catholicae ecclesiae oriens reformat.
Monofisitas uero, et alios ex sola confessione
recipit, quia sanctum baptisma, quod apud hereticos
sunt consecuti, tunc in eis uires emundationis accipit
cum uel illi per inpositionem manus Spiritum sanctum acceperint,
uel isti per professionem uerae fidei sanctae
et uniuersalis ecclesiae uisceribus fuerint uniti.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1379/1380