Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLI. Mali non sua potestate, sed Christi uirtute baptisma ministrant.

Item.
Quomodo exaudit Deus homicidam deprecantem, uel
super aquam baptismi, uel super oleum, uel super eucharistiam,
uel super capita eorum, quibus manus inponitur?
Que tamen omnia et fiunt, et ualent etiam per homicidas,
id est per eos, qui oderunt fratres. Etiam in ipsa intus
ecclesia, cum dare nemo possit quod non habet, quomodo
dat homicida Spiritum sanctum? et tamen intus etiam ipse
baptizat. Deus ergo dat etiam ipso baptizante Spiritum
sanctum. Quapropter sacramentum gratiae dat Deus
etiam per malos; ipsam uero gratiam non nisi per se
ipsum, uel per sanctos suos, et ideo remissionem peccatorum
uel per se ipsum facit, uel per illius columbae
membra, quibus ait: "Si cui dimiseritis, dimittentur."
Manus autem inpositio si non adhiberetur ab heresi
uenienti, quamquam extra omnem culpam esse iudicaretur,
propter karitatis tamen copulationem (quod est
maximum donum Spiritus sancti, sine quo non ualent ad
salutem quecumque alia fuerint sancta in homine) manus
hereticis correctis inponitur. Induunt autem homines
Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem,
aliquando et usque ad uitae sanctificationem; atque illud
primum et bonis et malis potest esse conmune: hoc autem
proprium est bonorum et piorum. §. 2. Non


ob aliud uisum est quibusdam etiam egregiis uiris antistitibus
Christi, (inter quos precipue B. Ciprianus eminebat),
non posse esse apud hereticos uel scismaticos baptismum
Christi, nisi quia non distinguebatur sacramentum ab
effectu uel usu sacramenti, et quia eius effectus atque
usus in liberatione a peccatis et cordis rectitudine apud
hereticos non inueniebatur, ipsum sacramentum quoque
illic non esse putabant. Sed conuertentibus oculos ad
interioris paleae multitudinem (cum et hi, qui in ipsa unitate
peruersi sunt, et perdite uiuunt, appareant remissionem
peccatorum nec dare posse, nec habere, quia non malignis
filiis sed bonis dictum est: "Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur
eis et reliqua," habere tamen, et dare, et accipere
baptismi sacramentum); satis eluxit pastoribus ecclesiae
catholicae, etiam ouem, que foris errabat, et dominicum
characterem foris accipiebat, uenientem ad Christianae
unitatis salutem ab errore corrigi, characterem tamen dominicum
in ea cognosci potius, quam inprobari, quandoquidem
ipsum characterem multi et lupi, et lupis infigunt,
qui uidentur esse intus, uerumtamen ad illam ouem,
que ex multis una est, non pertinent. §. 3. Cum
malus tradit baptismum bono, id est in unitatis uinculo,
ueraci conuersione mutato, inter bonum sacramentum, quod
traditur, et bonum fidelem, cui traditur, tradentis malicia
non separat, et, cum ueraciter illi ad Deum conuerso peccata
dimittuntur ab eis dimittuntur, quibus ipse ueraci
conuersione coniungitur, Spiritus sanctus ea dimittit,
qui datus est omnibus sanctis sibi karitate coherentibus, siue
se nouerint corporaliter, siue non nouerint. Similiter, cum
alicuius tenentur peccata, ab eis tenentur, a quibus
ille cordis prauitate disiungitur, siue corporaliter notis,
siue ignotis. §. 4. Omnes mali spiritualiter a bonis seiuncti
sunt. Si autem corporaliter etiam aperta discessione
separentur, peiores fiunt. Sed nichil interest
ad baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat, et
quanto peiori tradat. Potest tamen tradere separatus,
sicut potest habere separatus. Sed quam perniciosum
est habere, tam perniciose tradere. Ille autem,
cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus
acceperit urgente mortis necessitate. §. 5. Cur heretici
foris baptizare non possunt? an quia peiores sunt eo ipso,
quod foris sunt? Sed nichil interest ad integritatem baptismi,
quanto peior id tradat. Neque enim tantum
interest inter malum et peiorem, quantum inter bonum
et malum, et tamen, cum baptizat malus, non aliud dat,


quam ille, qui minus malus est. An forte non ad hominis
meritum, sed ad ipsius baptismi sacramentum pertinet, ut
foris dari non possit? Si hoc ita esset, nec haberi foris
posset, et tociens baptizari necesse esset, quociens recedens
quisque ab ecclesia rursus ad ecclesiam remeasset. §. 6.
His, qui ficto corde baptizantur, aut peccata nullatenus
dimittuntur, quia spiritus sanctus disciplinae effugiet
fictum, aut in ipso temporis puncto per uim sacramenti
dimissa iterum per fictionem replicantur, ut etiam
illud uerum sit: "Quotquot in Christo baptizati estis,"
et illud: "Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum:"
id est, induat eum Christum sanctitas baptismi, et
exuat eum Christum pernicies fictionis. Nam redire
dimissa peccata, ubi fraterna karitas non est, apertissime
Dominus in euangelio docet in illo seruo, a quo Dominus
dimissum debitum petiuit, eo quod ille conseruo suo
debitum nollet dimittere. Sic non inpeditur baptismi
gratia, quo minus omnia peccata dimittat, etiamsi fraternum
odium in eius, cui dimittuntur, animo perseuerat.
Soluitur enim hesternus dies, et quicquid superest, soluitur
etiam ipsa hora momentumque ante baptismum, et
in baptismo; deinceps autem continuo reus esse incipit
non solum consequentium, sed etiam preteritorum dierum,
horarum, momentorum, redeuntibus omnibus, que dimissa
sunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1377/1378
Gehe zu Spalte: