C. XL. Nec baptisma, nec baptizandi potestatem scismatici amittunt.
Idem in libro [I.] de baptismo.Nullus autem negat, habere baptismum etiam apostatas,
quibus utique redeuntibus, et per penitenciam conuersis,
non redditur, quia amitti non posse iudicatur.
Sic et illi, qui in sacrilegium scismatis ab ecclesiae conmunione
discedunt, habent utique baptismum, quem prius,
quam discederent, acceperunt. Nam etsi ipsi
redeant, non eis iterum datur. Unde ostenditur, illud,
quod acceperunt in unitate positi, non potuisse amittere
separatos. Quod si haberi foris potest, etiam dari
cur non potest? Si dicis: non recte foris datur, respondemus:
sicut non recte foris habetur, et tamen habetur, sic
non recte foris datur; et tamen datur. Sicut autem per
unitatis reconciliationem incipit utiliter haberi quod extra
unitatem inutiliter habebatur: sic per eandem reconciliationem
incipit utile esse quod extra eam inutiliter datum est.
Item: [lib. 3. c. 19.] §. 1. Heretici sacramenta et scripturas
habent ad speciem, non ad salutem. Item: [lib. 4.
c. 11.] §. 2. Perfidus, si in perfidiae permanserit,
per baptismum nec extra ecclesiam,
remissionem accipit peccatorum; aut, si propter uim
sacramenti ad punctum temporis excipit, et foris et intus
eam uim operatur, sicut uis nominis Christi expulsionem
demonum etiam foris operabatur.