Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XIV.]

Item.
Si quis autem Epiphaniae festiuitatem (que in suo ordine
debito honore ueneranda est) ob hoc estimat priuilegium
habere baptismatis, quia hoc quidam putant, quod in eadem
die Dominus ad baptismum sancti Iohannis accesserit,
sciat illius baptismi aliam gratiam, aliam fuisse rationem,
nec ad eandem pertinuisse uirtutem, qua per Spiritum
sanctum renascuntur de quibus dicitur: "qui non ex
sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex
uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt." Dominus enim nullius
indigens remissione peccati, nec querens remedium
renascendi, sic uoluit baptizari, quomodo et uoluit circumcidi,
hostiamque pro emundatione offerri, ut qui
factus erat ex muliere (sicut Apostolus ait) fieret
sub lege, quam non uenerat soluere, sed inplere et inplendo
finire, sicut Apostolus predicat, dicens: "Finis
autem legis Christus ad iusticiam omni credenti." Baptismi
autem sui in se condidit sacramentum, quia in omnibus
primatum tenens se docuit esse principium, et tunc
regenerationis potenciam sanxit, quando de latere ipsius
profluxerunt sanguis redemptionis et aqua baptismatis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1365/1366
Gehe zu Spalte: