Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Quare in predictis temporibus baptisma celebretur.

Idem. [in eadem epistola c. 3.]
Proprie in morte crucifixi, et in resurrectione ex mortuis
potencia baptismi nouam creaturam condidit ex
uetere, ut in renascentibus et mors Christi operetur, et uita,
dicente apostolo: "An ignoratis, quia, quicumque
baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati
sumus? consepulti enim sumus cum illo per baptismum in
morte, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per
gloriam patris, ita et nos in nouitate uitae ambulemus.
Si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius, simul
et resurrectionis erimus," et cetera, que latius magister
gentium ad conmendandum sacramentum baptismatis disputauit,
ut appareret, ex huius doctrinae spiritu regenerandis
filiis hominum, et in Dei filios adoptandis illum
diem et illud tempus electum, in quo per similitudinem
formamque misterii ea, que geruntur in membris, his, que
in ipso sunt capite gesta, congruere, dum in baptismatis
regula et mors interuenit interfectione peccati, et
sepulturam imitatur triduanam trina dimersio, et ab
aquis eleuatio resurgentis instar est de sepulchro. Ipsa
igitur qualitas operis docet, celebrandae generaliter gratiae
diem legitimum eum esse, in quo orta est et uirtus
muneris, et species actionis. §. 1. Ad cuius rei confirmationem
plurimum ualet quod ipse Dominus Iesus Christus
postquam resurrexit a mortuis, discipulis suis (in quibus
omnes ecclesiarum presules docebantur) et formam et
potestatem tradidit baptizandi, dicens: "Euntes docete
omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti." De quo utique eos etiam ante passionem
potuisset instruere, nisi proprie uoluisset intelligi,
regenerationis gratiam ex sua resurrectione cepisse. §. 2.
Additur sane huic obseruantiae etiam Pentecostes ex aduentu
Spiritus sancti sacra solempnitas, que de pascalis festi
pendet articulo, et, cum ad alios dies alia festa pertineant,
hec semper ad eum diem, qui resurrectione Domini
est insignis, occurrit, porrigens quodammodo auxiliantis
gratiae manum, et eos, quos a die Pascae aut molestia


infirmitatis, aut longinquitas itineris, aut nauigationis difficultas
interclusit, inuitat, ut quibuslibet necessitatibus
inpediti desiderii sui effectum dono Spiritus sancti consequantur.
§. 3. Hoc autem nos non ex nostra persuasione
defendere, sed ex apostolica auctoritate seruare, satis
idoneo probamus exemplo, sequentes B. Petrum apostolum,
qui in ipso die, quo omnem credentium numerum
promissus Spiritus sancti repleuit aduentus, trium milium
populum sua predicatione conuersum lauacro baptismatis
consecrauit. Quod sancta scriptura, que Apostolorum actus
continet, fideli historia docet, dicens: "His auditis conpuncti
sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos
Apostolos: Quid faciemus uiri fratres? Petrus autem
ad illos penitenciam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque
uestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi in
remissionem peccatorum uestrorum, et accipietis
donum Spiritus sancti."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1365/1366
Gehe zu Spalte: