Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXX. De fide Trinitatis et Unitatis inuiolabiliter seruanda.

Item Augustinus in libro [I.] de Trinitate. [c. 4.]
Omnes, quos legere potui, qui ante me scripserunt
de Trinitate, que Deus est, diuinorum librorum ueterum et
nouorum catholici tractatores, hoc intenderunt secundum
scripturas docere, quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus
unius eiusdemque substantiae inseparabili equalitate
diuinam insinuant unitatem, ideoque non sint tres
Dii, sed unus Deus, quamuis Pater Filium genuerit, et ideo
Filius non sit qui Pater est, Filiusque a Patre sit genitus,
et ideo Pater non sit qui Filius est, Spiritusque sanctus
nec Pater sit, nec Filius, sed tantummodo Patris et Filii
Spiritus, et Patri et Filio etiam ipse coequalis, et ad
Trinitatis pertinens unitatem; non tamen eandem Trinitatem
natam de Virgine Maria, et sub Pontio Pilato crucifixam
et sepultam et tercia die resurrexisse, et in celum ascendisse,
sed tantummodo Filium; nec eandem Trinitatem
descendisse in specie columbae super Iesum baptizatum,
aut die Pentecostes post ascensionem Domini sonitu
facto de celo, quasi ferretur flatus uehemens, et linguis
diuisis, uelut ignis, sed tantummodo Spiritum sanctum;
nec eandem Trinitatem dixisse de celo: "Tu es
filius meus," siue cum baptizatus est a Iohanne, siue in
monte, quando cum illo erant tres discipuli, aut quando
sonuit uox dicens: "Et clarificaui, et iterum clarificabo:"
sed tantummodo Patris uocem fuisse factam ad
Filium, quamuis Pater et Filius, et Spiritus sanctus, sicut
inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1361/1362
Gehe zu Spalte: