Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIX. Non in agni, sed in hominis specie Christus est figurandus.

Item Adrianus Papa Tharasio Patriarchae.
[in actione II. eiusdem VII. Synodi]
XIII. Pars. Sextam sanctam sinodum recipio cum
omnibus canonibus suis, in quibus dicitur: In quibus
scripturis sanctarum imaginum agnus precursoris digito
ostensus depingitur, qui in figuram transit gratiae, uerum
nobis per legem Moysi premonstrans agnum Iesum
Christum Dominum nostrum. Antiquis ergo figuris et
umbris, ad ueritatis prefigurationem ecclesiae sanctae
traditis, uale dicentes, gratiam et ueritatem preferimus,
et sicut plenitudinem legis recipimus. Verum igitur
agnum Dominum nostrum Iesum Christum secundum
imaginem humanam amodo etiam in imaginibus pro
ueteri agno depingi iubemus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1359/1360
Gehe zu Spalte: