C. XXI. Non nisi die dominico sanctum Pasca celebretur.
Item Pius Papa IX. a Petro Apostolo, in primosuorum decretalium.
Nosse uos uolumus, quod Pasca Domini die dominico
annuis temporibus sit celebrandum. Istis enim
temporibus Hermes doctor fidei et scripturae inter nos
effulsit. Et licet nos idem Pasca predicto die celebraremus,
tamen quia quidam inde dubitabant, ad corroborandas
animas eorum eidem Hermae angelus Domini
in habitu pastoris apparuit, et precepit ei, ut Pasca Domini
die dominico ab omnibus celebraretur. Unde et nos
apostolica auctoritate instituimus, omnes eadem seruare
debere, quia et nos eadem seruamus, nec debetis a capite
quoquo modo discedere.