Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XX. Quare sit institutum, ut aqua sale conspersa sanctificetur.

Item Alexander Papa V. a Petro. [epist. I. c. 5.]
X. Pars. Aquam sale conspersam populis benedicimus,
ut ea cuncti aspersi sanctificentur et purificentur.
Quod et omnibus sacerdotibus faciendum esse mandamus.
Nam si cinis uitulae aspersus populum sanctificabat
atque mundabat: multo magis aqua sale aspersa, diuinisque
precibus sacrata, populum sanctificat atque mundat.
Et, si sale asperso per Heliseum prophetam sterilitas
aquae sanata est: quanto magis diuinis precibus sacratus
sterilitatem rerum aufert humanarum, et coinquinatos
sanctificat, et purgat, et cetera bona multiplicat, et insidias
diaboli auertit, et a fantasmatis uersutiis homines
defendit?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1357/1358
Gehe zu Spalte: