Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Ob reuerentiam sepulturae dominicae sabbato ieiunare debemus.

Item Innocentius Papa. [ep. I. ad Decentium, c. 4.]
IV. Pars. Sabbato uero ieiunandum esse, ratio euidentissima


demonstrat. Nam, si diem dominicam ob
uenerabilem resurrectionem Domini nostri Iesu Christi non
solum in Pasca celebramus, uerum etiam per singulas
hebdomadas ipsius diei imaginem frequentamus, ac sicut
sexta feria propter passionem Domini ieiunamus, sabbatum
pretermittere non debemus, quoniam inter tristiciam
et leticiam temporis illius uidetur inclusum.
Nam utique constat, Apostolos biduo isto et in merore
fuisse, et propter metum Iudeorum se occuluisse. Quod
utique non dubium est in tantum eos ieiunasse biduo
memorato, ut traditio ecclesiae habeat isto biduo sacramenta
penitus non celebrari. Que etiam forma per
singulas tenenda est hebdomadas propter id, quod conmemoratio
diei illius semper est celebranda. Quod si putant
semel atque uno sabbato ieiunandum, ergo et dominica,
et sexta feria semel in Pasca erit utique celebranda.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1355/1356
Gehe zu Spalte: