Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Nec die sabbati feriandum, nec die dominico lauacrum est prohibendum.

Item Gregorius dilectissimis ciuibus Romae.
[lib. XI. epist. 3.]
III. Pars. Peruenit ad me, quosdam peruersi spiritus
homines praua inter uos aliqua et sanctae fidei aduersa
seminasse, ita ut in die sabbati aliquid operari prohiberent.
Quos quid aliud nisi antichristi predicatores dixerimus?
qui ueniens diem sabbatum atque dominicum ab
omni faciet opere custodiri. Quia enim mori se et resurgere
simulat, haberi uult in ueneratione dominicum diem;
et quia populum iudaizare conpellit, ut exteriorem ritum
legis reuocet, et sibi Iudeorum perfidiam subdat, coli uult
sabbatum. §. 1. Aliud quoque ad me perlatum est,
uobis a peruersis hominibus esse predicatum, ut dominico
die nullus debeat lauari. Et quidem si pro luxuria et pro
uoluptate lauari quis appetit, hoc fieri nec reliquo die quolibet
concedimus. Si autem pro necessitate corporis hoc
nec die dominico prohibemus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1355/1356
Gehe zu Spalte: