Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LXXXIII. Quare in sacrificio aqua uino miscetur.

Item Ambrosius in libro [V.] de sacramentis: [c. 1.]
XXIV. Pars. In calice mittitur uinum, et
aqua. Sed dicis: quomodo ergo Melchisedech
panem et uinum obtulit? Quid sibi uult admixtio aquae?
"Bibebant autem de consequenti eos petra: petra
autem erat Christus." Non inmobilis petra, que populum
sequebatur. Et tu bibe, ut te Christus sequatur. Vide misterium.
Moyses, hoc est Propheta; uirga, hoc est uerbum
Dei. Sacerdos uerbo Dei tangit petram, et fluit aqua, et
bibit populus Dei. Redundat aqua in calice, salit in
uitam eternam. Item: Accipe et illud. §. 2.
De latere eius fluxit aqua et sanguis. Aqua, ut
mundaret; sanguis, ut redimeret. Quare de latere? quia
unde culpa, inde gratia; culpa per feminam, gratia per
Christum. Item: [c. 3.] §. 3. Audi Psalmum. Vide,
quam, aptus sit celestibus sacramentis: "Dominus
pascit me, et nichil michi deerit etc. Virga tua, et baculus


tuus et cet." Virga inperium, baculus passio est,
eterna deitas Christi passio temporalis. Illa
creauit, hec redemit. "Parasti in conspectu meo mensam
et poculum meum inebrians, quam preclarum
est." Item: §. 4. Quocienscumque bibis, remissionem
accipis peccatorum, et inebriaris spiritu.
Unde et Apostolus: "Nolite inebriari uino in quo
est luxuria, sed inplemini Spiritu sancto." Item:
Preclara ebrietas, que sobrietatem mentis operatur. Item:
[c. 4.] §. 5. "Fiat uoluntas tua; sicut in celo et in
terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie."
Sanguine Christi pacificata sunt omnia uel in celo,
et in terra. Sanctificatum est celum, deiectus est diabolus,
ubi uersatur homo, quem ille decepit. §. 6.
Dixi uobis, quod ante uerba Christi quod offertur panis
dicatur. Ubi uerba Christi deprompta fuerint, non iam
panis sed corpus dicitur. Quare ergo in oratione
dominica ait: "Panem nostrum?" Panem dixit
quippe sed EPIOUSION hoc est supersubstantialem.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1347/1348