Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXXII. Quod ueritatem dominici corporis et sanguinis sumimus.

Item Hylarius de Trinitate, libro VIII.
XXIII. Pars. In Christo pater, et Christus in
nobis unum in his esse nos faciunt. Si uere carnem
corporis nostri Christus assumpsit, et uere homo ille.
Christus est, nosque uere sub misterio carnem corporis
sui sumimus, et per hoc unum erimus, quia pater in


eo est, et ille in nobis, quomodo uoluntatis unitas asseritur,
cum naturalis per sacramentum proprietas perfectum
sacramentum sit unitatis? Non est humano aut
seculi sensu de his rebus loquendum, neque per
uiolentam atque inprudentem predicationem dictorum
celestium sanitati alienae atque inpiae intelligentiae
peruersitas est extorquenda. De naturali enim in
nobis Christi ueritate que dicimus, nisi ab eo didicimus
stulte atque inpie dicemus. Ipse enim ait:
"Caro mea uere est esca, et sanguis meus uere est potus.
Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me
manet, et ego in eo." De ueritate carnis et sanguinis non
est relictus ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini
professione et fide nostra uere caro est, et uere
sanguis est, et hec accepta atque hausta efficiunt, ut et
nos in Christo, et Christus in nobis sit. Est ergo in
nobis ipse per carnem. §. 1. Quod autem in eo
per sacramentum conmunicatae carnis et sanguinis simus,
ipse testatur, dicens: "Vos autem uidebitis me,
quia ego uiuo, et uos uiuetis, quoniam ego in patre
meo, et uos in me, et ego in uobis." Si uoluntatis tantum
intelligi unitatem uellet, cur gradum quendam atque
ordinem consummandae unitatis exposuit nisi ut ille
in patre per naturam diuinitatis nos contra in eo per
corporalem eius natiuitatem, et ille rursus in nobis per
sacramentorum inesse misterium crederetur, ac sic perfecta
per mediatorem unitas doceretur, cum nobis in se
manentibus ipse maneret in patre, et in patre manens
maneret in nobis, et ita ad unitatem proficisceremur,
cum qui in eo naturaliter secundum natiuitatem inest,
nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter
permanente? §. 2. Quod autem in nobis naturaliter
hec unitas sit, ipse ita testatus est: "Qui edit
carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et
ego in eo." Non enim in eo erit, nisi in quo ipse fuerit,
eius tamen assumptam in se habens carnem, qui suam
sumpserat. Item: "Sicut misit me uiuens pater,
et ego uiuo per patrem, et qui manducauerit meam carnem,
et ipse uiuet per me." Quomodo per
patrem uiuit, eodem modo nos per carnem eius uiuimus.
§. 3. Hec ergo uitae nostrae causa est, quod in


nobis manentem per carnem Christum habemus,
uicturi per eum ea condicione, qua uiuit ille
per patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem
per eum uiuimus, id est naturam suae carnis adepti, quomodo
non naturaliter secundum spiritum in se patrem
habeat, cum uiuat ipse per patrem? Item: §. 4.
Hec autem idcirco conmemorata sunt a nobis, quia, uoluntatis
tantum inter patrem et filium unitatem heretici mentientes
unitatis nostrae ad Deum utebantur exemplo,
tamquam nobis ad filium, et per filium ad patrem obsequio
tantum et uoluntate religionis unitis, nulla per sacramentum
carnis et sanguinis conmunionis naturalis
proprietas indulgeretur, cum et per honorem nobis datum
filii, et permanentem in nobis carnaliter,
et nos in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis
misterium uerae ac naturalis unitatis sit predicandum.
Idem: §. 4. Corpus Christi, quod sumitur de altari,
figura est, dum panis et uinum extra uidetur; ueritas
autem, dum corpus et sanguis Christi in ueritate interius
creditur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1345/1346
Gehe zu Spalte: