C. VIII. Nulla oblatio corpori et sanguini Christi conparari ualet.
Item Alexander Papa V. a Petro. [epist. I.]II. Pars. Nichil in sacrificiis maius esse potest,
quam corpus et sanguis Christi, nec ulla oblatio hac
potior est, sed hec omnes precellit, que pura conscientia
Domino offerenda est, et pura mente sumenda, atque
ab omnibus ueneranda, et sicut potior est ceteris, ita
potius excoli et uenerari debet.