Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. De his, qui sacrificando uarie errabant.

Iulius Papa Episcopis per Egiptum.
Cum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis


deleatur, quid de cetero pro delictorum expiatione
Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur?
Audiuimus enim, quosdam scismatica ambitione detentos
contra diuinos ordines et apostolicas institutiones lac
pro uino in diuinis sacrificiis dedicare; alios quoque intinctam
eucharistiam populis pro conplemento communionis
porrigere; quosdam etiam expressum uinum in sacramento
dominici calicis offerre, alios uero pannum lineum
musto intinctum per totum annum reseruare, et in tempore
sacrificii aqua partem eius lauare, et sic offerre. Quod
quam sit euangelicae atque apostolicae doctrinae contrarium,
et consuetudini ecclesiasticae aduersum, non difficile
ab ipso fonte ueritatis probabitur, a quo ordinata ipsa
sacramentorum misteria processerunt. Cum enim magister
ueritatis uerum salutis nostrae sacrificium suis conmendaret
discipulis, nulli lac, sed panem tantum et calicem sub hoc
sacramento cognoscimus dedisse. Legitur enim in
euangelica ueritate: "Accepit Iesus panem et calicem, et
benedicens dedit discipulis suis." Cesset ergo lac sacrificando
offerri, quia manifestum et euidens exemplum
euangelicae ueritatis illuxit, quod preter panem et uinum
aliud offerri non liceat. §. 1. Illud uero, quod pro
conplemento conmunionis intinctam tradunt eucharistiam
populis, nec hoc prolatum ex euangelio testimonium receperunt,
ubi Apostolis corpus suum et sanguinem conmendauit.
Seorsum enim panis, et seorsum calicis conmendatio
memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum
prebuisse non legimus, excepto illo tantum discipulo, quem
intincta buccella magistri proditorem ostenderet, non
que sacramenti huius institutionem signaret. Nam quod
de expresso botro, id est de uuarum granis, populus communicat,
ualde est omnino confusum; sed si necesse
fuerit, botrus in calice conprimatur, et aqua misceatur,
quia calix dominicus iuxta canonum preceptum uino
et aqua permixtus debet offerri, quia uidemus in aqua populum
intelligi, in uino uero ostendi sanguinem Christi. Ergo,
cum in calice uino aqua miscetur, Christo populus
adunatur, et credentium plebs ei, in quem credit, copulatur
et iungitur. Que copulatio et coniunctio aquae et uini sic
miscetur in calice Domini, ut illa mixtio non possit separari.
Nam si uinum tantum quis offerat, sanguis Christi
incipit esse sine nobis. Si uero aqua sit sola, plebs incipit
esse sine Christo. Ergo, quando botrus solus offertur, in
quo uini efficientia tantum designatur, salutis nostrae sacramentum
negligitur, quod aqua significatur. Non enim
potest calix Domini esse aqua sola, aut uinum solum, nisi
utrumque misceatur. §. 2. Et ideo, quia ex hoc iam


plurima et multiplex maiorum manauit sentencia, deinceps
omnis talis error atque presumptio cessare
debet, ne peruersorum inordinata conpago statum ueritatis
eneruet. Et ideo nulli deinceps licitum erit aliud in
diuinis sacrificiis offerre, nisi iuxta antiquorum sentenciam
conciliorum panem tantum et calicem uino et
aqua permixtum. De cetero aliter quam preceptum est
faciens tamdiu a sacrificando cessabit, quamdiu legitima
penitenciae satisfactione correptus ad gradus sui
offitium redeat, quod amisit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1315/1316
Gehe zu Spalte: