Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Publicae processiones non fiant in oratoriis, que preter auctoritatem sedis apostolicae consecrantur.

Idem Iohanni, Episcopo Sorano.
Certum est quidem nostris preceptionibus constitutum,
ne quis in ecclesia aut in oratorio, quod sedis nostrae
non legitur permissione dedicatum, processionem publicam
putaret inpendi, ne conditores furtiuis subreptionibus contra
regularum statuta prosilirent. Sed quia Megetia spectabilis
femina petitorii nobis oblatione suggessit, in
possessionibus propriis suorum corpuscula condidisse, frater
karissime, humanitatis intuitu, quod priora statuta non
maculet funeribus et sepulchris, tantum in conprehensis
petitorio locis ministeria noueris pro solempnitate prestanda,
ut defunctorum nomine solummodo diuina celebrentur
offitia, publica frequentatione et processione cessante.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1295/1296
Gehe zu Spalte: