Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Non dedicentur basilicae, que preter auctoritatem apostolicae sedis fuerint edificatae.

Idem. [Episcopis per Lucaniam c. 6]
Basilicas nouiter institutas, non petitis ex more preceptionibus,
dedicare nemo audeat, nec ambiant sibimet
episcopi uendicare clericos potestatis alienae. [Et
c. 11.] §. 1. Cum enim decreta uenerabilium sanctionum
nos quoque magnopere custodire nitamur, ac sine eorum
dispendio etiam illa, que pro alicuius utilitatis conpendio
fortasse uideantur, laxanda credamus, cumque nobis
contra salutarium reuerentiam regularum cupiamus nichil
dicere temere, et cum sedes apostolica superior his
omnibus, fauente Domino, que paternis canonibus sunt prefixa
pio deuotoque studeat tenere proposito: satis indignum
est, quemquam uel pontificum uel ordinum subsequentium
hanc obseruantiam refutare, quam B. Petri sedem et sequi
uideat et docere; satisque conueniens sit, ut totum corpus
ecclesiae in hac sibimet obseruatione concordet, quam


illic uigere conspiciat, ubi Dominus ecclesiae totius posuit
principatum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1295/1296
Gehe zu Spalte: