Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XLIV.]

"Querat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio
decolletur, quid de eo postea fiat. Aut enim punietur, et falsum
est hoc, quod dicitur: 'Non iudicabit Deus bis in idipsum
in tribulatione;' aut non punietur, et optandum est adulteris, ut
in presentiarum breui pena puniantur ut frustrentur
cruciatus eternos. Ad quod respondemus, Deum, ut omnium
rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras, et non preueniri
sentencia iudicis, nec illi in peccatorum exercendae dehinc penae
auferri potestatem, et magnum peccatum magnis diuturnisque lui
cruciatibus; si quis autem punitus sit, ut ille in lege, qui Israelitae
maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales
postea non puniri, quia culpa leuis presenti supplicio conpensata
sit."
[Gratian.] Illud autem Gregorii: "Pluit Dominus super
unam ciuitatem etc.," non ad criminis ueniam, sed ad eius
detestationem referendum est, ut ideo pars ciuitatis dicatur esse
conpluta, quia crimen, quod dilexerat, detestari incipit, non quod
eius ueniam consequatur. Criminis autem detestatio pluuia uocatur,
quia ex fonte diuinae gratiae cordi nostro instillatur, ut uel
sic quisque ad ueram penitenciam perueniat, aut eo minus a
Deo puniatur, quod diuturniori delectatione peccati maius sibi
supplicium accumulasset. Si uero ad indulgentiam criminis
pluuia referatur, euangelicae sentenciae contraire uidebitur.


Si enim propter odium fraternum etiam que dimissa sunt replicantur
ad penam: multo magis que non sunt dimissa ad
uindictam reseruari probantur. §. 1. Item, si secundum Augustinum
arbiter suae uoluntatis non potest inchoare nouam
uitam, nisi peniteat eum ueteris uitae, quomodo ad nouitatis
indulgentiam perueniet qui odii uetustatem non deposuit? Ad
detestationem ergo criminis, ut dictum est, non ad eius indulgentiam
pluuia illa pertinere probatur. §. 2. Item illud Ambrosii:
"Et si fides desit, pena satisfacit," non de ea fide intelligitur,
de qua dicitur: "fides sine operibus mortua est," sed de ea,
de qua Apostolus ait: "Omne, quod non est ex fide," id est
omne, quod contra conscientiam fit, "peccatum est." Deest ergo
fides, cum non subest conscientia peccati. Sed quia delicta omnia
nullus intelligit, est aliquando in homine peccatum, cuius conscientiam
non habet. Unde Apostolus: "Nichil michi conscius
sum, sed non in hoc iustificatus sum." Cuius ergo peccati
deest conscientia, illius pena, si patienter feratur, satisfacit, et
releuat grauatum. Quod autem in fine obicitur: "Si satisfactio
illa fuit, ueniam inpetrauit; si autem ueniam non inpetrauit,
satisfactio non fuit; si autem satisfactio non fuit, adhuc
sibi pena inponenda est," non procedit argumentatio; satisfactio
namque est, dum exciditur illius peccati causa, et eius suggestionibus
aditus non indulgetur, sed eius fructus non percipitur,
inpeditus peccato, quod nondum deseritur. Percipietur
autem, cum eius penitencia fuerit subsecuta, sicut ad lauacrum
ficte accedens regenerationis accipit sacramentum, non tamen in
Christo renascitur; renascitur autem uirtute sacramenti,
quod perceperat, cum fictio illa de corde eius recesserit ueraci
penitencia.
Hinc etiam Augustinus scribit in libro de penitencia:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1225/1226
Gehe zu Spalte: