C. XXIV. Interfectores fratrum, detractores eorum, eosque odientes, homicidae habentur.
Item ex epistola Clementis. [I. ad Iacobum]Homicidiorum uero tria genera esse dicebat B.
Petrus, et penam eorum parilem fore dicebat. Sicut
enim homicidas interfectores fratrum, ita detractores
eorum, eosque odientes, homicidas esse manifestabat, quia
et qui occidit fratrem suum, et qui odit, et qui detrahit,
ei pariter homicidae esse demonstrantur.