Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIII. Non solum qui manibus occidunt, sed etiam quorum consilio et fraude alii occiduntur, homicidae probantur.

Periculose se decipiunt, qui existimant, eos tantum
homicidas esse, qui manibus hominem occidunt, et non
potius eos, per quorum consilium, et fraudem, et exhortationem
homines exstinguntur. Nam Iudei Dominum nequaquam
propriis manibus interfecerunt, sicut scriptum
est: "Nobis non licet interficere quemquam." Sed tamen
illis Domini mors inputatur, quia ipsi lingua eum interfecerunt,
dicentes: "Crucifige, crucifige eum." Unde
unus Euangelista dicit, Dominum crucifixum esse hora
tertia, alius sexta, quia Iudei crucifixerunt eum hora
tertia lingua, milites hora sexta manibus. Qui ergo hominem
tradidit, ille interfecit eum, Domino dicente:
"Maius peccatum habet qui me tradidit tibi." Unde
Psalmo: "Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae,
et lingua eorum gladius acutus." Subiciant ergo se
penitenciae quorum consilio sanguis funditur, si ueniam
promereri uoluerint.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1163/1164
Gehe zu Spalte: