Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X Qui ob fornicationem uxorem dimittit, et aliam ducit, mechari probatur.

Item Augustinus de adulterinis coniugiis, libro I. [c. 9.]
Quemadmodum non recte dici potest: si nescit
homo, non peccat, (sunt enim etiam peccata ignorantium,
quamuis minora quam scientium), ita non recte
dici potest: si causa fornicationis dimiserit uxorem uir,
et aliam duxerit, non mechatur. Est enim mechatio etiam
eorum, qui alias ducunt relictis propter fornicationem prioribus,
sed utique minor, quam eorum, qui non propter fornicationem
dimittunt.
II. Pars. Gratian. Sunt enim in fornicatione gradus, ut,


sicut grauius peccat adulter quam fornicator, sic grauius delinquit
qui nec sua dimissa aliam ducit, eo, qui suam dimittens aliam
cognoscit; grauius quoque, qui uxorem habens ad coniugem proximi
sui accedit, quam qui sine uxore thorum alterius uiolat,
uel uxoratus ad solutam accedens. Sed hos omnes incestuosi
transcendunt, quos uincunt contra naturam delinquentes.
Unde Augustinus de adulterinis coniugiis:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1141/1142
Gehe zu Spalte: