Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLVII. Non sunt homicidae qui aduersus excommunicatos zelo matris ecclesiae armantur.

Item Urbanus II Godifredo, Lucano Episcopo.
Excommunicatorum interfectoribus (prout in ordine
Romanae ecclesiae didicisti) secundum intentionem
modum congruae satisfactionis iniunge. Non enim eos
homicidas arbitramur, quos, aduersus excommunicatos
zelo catholicae matris ardentes, aliquos eorum trucidasse
contingit. Ne tamen eiusdem ecclesiae matris
disciplina deseratur, tenore, quem diximus, penitenciam
eis indicito congruentem, qua diuinae simplicitatis
oculos aduersus se conplacare ualeant, si forte quid
duplicitatis pro humana fragilitate in eodem flagicio incurrerint.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

945/946
Gehe zu Spalte: