Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLVIII. Pax ecclesiae mesticiam consolatur perditorum.

Item Augustinus [epistola L.] ad Bonifatium.
Quis enim nostrum uelit aliquem inimicorum
non solum perire, uerum etiam aliquid perdere? Sed si aliter
non meruit habere pacem domus Dauid, nisi Absalon, filius
eius, in bello, quod gerebat contra patrem, fuisset exstinctus,
quamuis magna cura mandauerit suis, ut eum,
quantum possent, uiuum saluumque seruarent, et esset
cui paternus affectus penitenti ignosceret quid ei restitit,
nisi perditum flere, et sui regni pace acquisita suam
mesticiam consolari?
Gratian. Si ergo uiri sancti et publicae potestates bella
gerentes non fuerunt transgressores illius mandati: "Non occides,"
quamuis quosque flagitiosos digna morte perimerent; si
miles suae potestati obediens non est reus homicidii, si eius inperio
quemlibet flagitiosum interfecerit; si homicidas, et uenenarios
punire non est effusio sanguinis, sed legum ministerium; si pax
ecclesiae mesticiam consolatur perditorum; si illi, qui zelo catholicae
matris accensi excommunicatos interficiunt, homicidae non
iudicantur: patet, quod malos non solum flagellari, sed etiam
interfici licet. §. 1. Sed queritur, si contingat aliquos malos
puniri ab his, qui non habent legitimam potestatem, an sint rei
effusi sanguinis hii, per quos puniuntur?
De his ita scribit Ambrosius: [lib. II. de Cain et Abel,
cap. 4.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

945/946
Gehe zu Spalte: