Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. In presentiarum nonnulli puniuntur, ne in eternum flagellentur.

Item Ieronimus in Naum. [Prophetam, ad c. 1.]
Quid ergo, ait, contra Dominum cogitatis? Ipse, qui
creauit mundum, et eius consummationem faciet. Quid
si uobis uidetur crudelis et rigidus et cruentus, quod in
diluuio genus deleuit humanum, super Sodomam et
Gomorram ignem et sulphurem pluit, Egyptios submersit
fluctibus, Israelitarum cadauera prostrauit in eremo, scitote,
eum ideo ad presens reddidisse supplicia, ne in eternum
puniret. Certe aut uera sunt que Prophetae loquuntur, aut
falsa. Si uera sunt que de seueritate eius uidentur dicere,
ipsi dixerunt: "Non iudicabit Dominus bis in id ipsum
in tribulatione;" sin autem falsa sunt, et falsum est quod
dicitur: "Non consurget duplex tribulatio:" falsa est ergo
et crudelitas, que in lege scripta est. Quod si uerum
est, et negare non poterunt, dicente Propheta: "Non
iudicabit Deus bis in id ipsum in tribulatione:" ergo
qui puniti sunt postea non punientur. Si autem postea
punientur, scriptura mentitur, quod nefas est dicere. Receperunt
ergo et qui in diluuio perierant, et Sodomitae,
et Egyptii, et Israelitae in solitudine mala sua in uita sua.
§. 1. Querat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio
decolletur, quid de eo postea fiat? Aut enim punietur,
et falsum est hoc, quod dicitur: "Non iudicabit Deus
bis in id ipsum in tribulatione," aut non punietur, et optandum
est adulteris, ut in presentiarum breui et cita pena
cruciatus frustrentur eternos. Ad quod respondebimus,
Deum, ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire
mensuras, et non preueniri sententia iudicis, nec illi
in peccatorem exercendae dehinc penae auferri potestatem,
et magnum peccatum magnis diuturnisque cruciatibus lui.
Si quis autem punitus sit ut ille in lege, qui Israelitis
maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales
postea non puniri, quia culpa leuis presenti supplicio
conpensata sit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

931/932
Gehe zu Spalte: