Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Qui rei sunt sanguinis ab ecclesia debent defendi.

Item Gregorius.
Reos sanguinis defendat ecclesia, ne effusione sanguinis
particeps fiat.
II. Pars. Gratian. Hinc apparet, quod mali flagellis
sunt cohercendi, non membrorum truncatione uel temporali morte
plectendi. §. 1. Sed obicitur illud, quod ait Dominus ad
Moysen: "Maleficos non patieris uiuere;" item: "Qui
coierit cum iumento morte moriatur." Adulterii etiam uel
blasphemiae crimine notatus inmisericorditer lapidari iubetur.
Item Moyses, qui legem acceperat, cultores ydoli morte puniuit.
Samuel etiam Agag regem pinguissimum in frusta conscidit.
Finees quoque Iudeum cum Madianita coeuntem gladio transfixit,
quod ei reputatum est ad iusticiam. Similiter nonnulli
in ueteri testamento inueniuntur malos trucidasse, nec transgressores
legis, sed defensores appellantur. §. 2. Prohibetur
ergo illo precepto quisque sua auctoritate in necem alicuius
armari, non legis inperio reos morti tradere. Qui enim, publica
potestate functus, ipsius legis inperio malos perimit, nec illius
precepti transgressor, nec a celesti patria alienus habetur.
Unde Augustinus ad Publicolam: [epist. CLIV.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

931/932
Gehe zu Spalte: