Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVI. Non semper est in eos, qui peccant, uindicta exercenda.

Quod Christus discipulos increpauit, quia ignem
descendere super eos gestiebant, qui ipsum non
receperant, ostenditur nobis, non semper in eos, qui peccant,
uindicandum, quia nonnumquam amplius prodest
clementia, tibi ad pacientiam, quam lapso ad correctionem.
Denique Samaritani citius crediderunt, a quibus
hoc loco ignis arcetur; nec discipuli peccant, qui legem
secuntur. Sciebant enim et Finees reputatum ad iusticiam,
quod sacrilegos interemerat, et ad preces Helyae
ignem descendisse de celo.
Gratian. Potest in hac prohibitione Apostolorum aliud
intelligi. Apostoli non zelo iusticiae, sed amaritudinis odio ob
iniuriam suae expulsionis uindicandam Samaritanos igne uoluerunt
consumere; Dominus autem uolens eos iniuriam propriae
personae cum patiencia et gaudio tollerare, iniuriam uero seruitutis
diuinae non inultam relinquere, ait: "Nescitis, cuius
spiritus estis?" Hinc etiam Petrus, qui, cum aliis audierat:
"Beati eritis, cum maledixerint uobis homines, et dixerint
omne malum aduersum uos; gaudete in illa die, et exultate,
quoniam merces uestra copiosa est in celis," contumelias sibi
illatas cum gaudio suscipiebat; peccata uero, que in Deum conmittebantur,
acerrime puniebat. Unde Ananiam et Saphiram
Spiritui sancto mentientes mortis sentencia perculit. Sic etiam
Paulus, dum a suo contemptu pia ammonitione et multimoda conmendatione
sui Chorinthios reuocaret, magum illum Elymam
qui credituros a fide retrahebat, cecitate percussit, ut ceteri perterriti
predicationem eius non inpedirent, sed in Christum credentes


animae cecitatem effugerent. Et Chorinthium illum fornicatorem,
quia in Deum peccauerat, sathanae ad uexandum tradidit.
Hinc etiam Gregorius scribit Ianuario Episcopo, reprehendens
eum, quod ob iniuriam propriae personae quendam excommunicauerat,
dicens: [l. II. Indict. 10. epist. 34.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

911/912
Gehe zu Spalte: