C. XXV. Medicinali seueritate mali coguntur ad bonum.
Idem Fausto. [epist. CLXVII.]Quid faciet ecclesiae medicina, salutem omnium
materna karitate conquirens, tamquam inter freneticos et
lethargicos estuans? Numquid contempnere, numquid desistere
uel debet, uel potest? Utrisque si necesse est
sit molesta, que neutris est inimica. Nam et
frenetici nolunt ligari, et lethargici nolunt excitari, sed perseuerat
diligentia karitatis freneticum ligare, lethargicum
stimulare, ambos amare. Ambo offenduntur, sed ambo
diliguntur. Ambo molestari, quamdiu egri sunt, indignantur,
sed ambo sanati gratulantur. In eodem: §. 1.
Catholici esse non incipiunt, nisi heretici destiterint esse.
Neque enim sacramenta eorum inimica sunt nobis, que
in illis nobis communia sunt, quia non humana sunt,
sed diuina. Proprius error eorum est auferendus, quem
male inierunt, non sacramenta, que similiter acceperunt,
que ad penam suam portant et habent, quanto indignius
habent, sed tamen habent.
IV. Pars. Gratian. Ecce, quod crimina sunt punienda,
quando salua pace ecclesiae feriri possunt; in quo tamen discretio
adhibenda est. Aliquando enim delinquentium multitudo diu per
patienciam ad penitenciam est expectanda: aliquando in paucis
est punienda, ut eorum exemplo ceteri terreantur, et ad penitenciam
prouocentur. Hinc, cum discipuli celesti igne Samaritanos
uellent consumere, prohibiti sunt, et Samaritani ad penitenciam
sunt expectati, ut Christo predicante conuerterentur ad fidem.
Unde Ambrosius ait: [lib. VII. commentariorum ad c. 9.
Lucae u. 54.]