Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. IX.] Item constitutio noua.

"Si qua mulier aut uir monasticam elegerit uitam, et intrauerit
monasterium, liberis non extantibus, monasterio, quod ingrediuntur,
res eius conpetere iubemus. §. 1. Sed si persona
liberos habens ante, quam de rebus suis inter eos disponat, monasterium
intret, liceat ei postea inter eos diuidere, legitima nulli
diminuta, et quod eis non dederit monasterio conpetet. §. 2.
Sed si omnem substantiam inter filios diuidere uoluerit, sua
persona filiis connumerata partem sibi retineat, que monasterio
conpetere debeat. §. 3. Sed si post ingressum moriatur, ante,
quam inter eos diuidat, filii legitimam percipiant, reliqua substantia
monasterio conpetente." Constitutione 5. in collatione 1. §. 4.
"Nunc autem, cum monachus factus esset, hoc ipso res suas
omnes obtulisse uideatur, si prius testatus non sit, exinde,
iudicio eius cessante, lege disponitur, ut si liberos habet, in


quos aut nichil, aut minus legitima portione quoquo donandi
titulo contulerit, eatenus substantiae monasterio destinatae detrahantur,
ne quid contingat circa liberos iniquum."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

841/842
Gehe zu Spalte: