Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Post ingressum monasterii eidem monasterio omnia sunt conferenda.

Item Gregorius Cipriano Diacono. [lib. III. epist. 6.]
Perlatum est ad nos Petronillam nomine, de prouincia
Lucania progenitam, per exhortationem Agnelli episcopi
fuisse conuersam, resque suas omnes, quas habere potuit,
licet iure sibi potuissent conpetere, tamen eidem monasterio,
in quod ingressa est, etiam specialiter donationis
titulo contulisse.
Gratian. Econtra Paulus primus heremita in testamento
colobium suum Athanasio Alexandrino episcopo reliquit, tunicam
uero B. Antonio. Sed aliud est de his, qui monasterium ingressi
se et sua tradiderunt: aliud de his, qui solitariam uitam
ducentes se nulli ecclesiae tradiderunt. Illi semel tradita nulli
tradere possunt: isti nulli oblata libere testari ualent.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

841/842
Gehe zu Spalte: